- OCTODIUM
- OCTODIUMnomen castri propter octo dierum inducias, sic dicti apud Wilh. Hedam in Episcop. Traiectensibus p. 274. 1. edit. Nota autem, quod ista tria castra, quae data sunt Comitissae ab imperatore, pro morte comitis, mariti eius, et tribus induciis, quas secerat imperatori, sita sunt in Lucensi Episcopatu, quorum unum vocatur Decendium, propter decem dierum inducias, alterum autem dicitur Octodium, Propter octo dierum inducias, quas Regi tribuit Comitissa etc. Item graece Ὀτδόδιον, nomen festi apud Athenienses de quo vide infra voce Thesed.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.